Monumenta Rhenaniae Historica -

Monumenta Rhenaniae Historica (eBook)

Texte und Bilder zur Geschichte des Rheinlandes, Band 6

Norbert Flörken (Herausgeber)

eBook Download: EPUB
2024 | 1. Auflage
260 Seiten
Books on Demand (Verlag)
978-3-7583-3307-1 (ISBN)
Systemvoraussetzungen
12,99 inkl. MwSt
  • Download sofort lieferbar
  • Zahlungsarten anzeigen
Bilder und Texte zur Geschichte Bonns, Kölns oder des Rheinlandes von der Römerzeit bis in die Gegenwart. Texte auch in Latein oder Französisch, überwiegend ins Deutsche übersetzt.

1588 G. ALECTORIUS: »BONNENSIS OPPIDI DEPLORANDA CLADES« 19

Schenk besetzt Bonn

Bonnensis oppidi, cumprimis vero Der Stadt Bonn, vor allem des ecclesiae collegiatae sanctorum Stifts der Heiligen Cassius und Cassii et Florentii in eodem oppido ob Gebhardi quondam electi et confirmati archiepiscopi Coloniensis defectionem et Schenckianam eius nomine depredationem deploranda clades pro huius libri instituto compendio conscripta.

Gebhardus Truchsius, homo tametsi non indoctus, moribus attamen dissolutis et versuti ingenii, nefausto auspicio electus fuit in archiepiscopum Coloniensem vigiliis divi Nicolai 20 , anno salutis humanae 1577. Hic cum parum frugaliter annis prefuisset quinque, in religione catholica vacillare cepit, pellectus illecebris Agnetis Mansfeldicae, canonissae Gerisheimieae, quam postea minis cognatorum eiusdem impulsus duxit uxorem, Augustanam in specialem pretexens confessionem, revera attamen calvinisticam, auctoribus Newenario et Solmerio comitibus, quorum hic etiam Coloniensis ecclesiae fuerat canonicus, professus religionem, nolens tamen ob id iuxta imperii Germanici sanctiones, exemplo suorum predecessorum archiepiscopatu cedere.

Id cum ex edicto publico, quod Bonnae promulgarat, metro-politano suo capitulo innotuisset, oppida, quae potuerunt, et castra in suam statim redegerunt potestatem, rem totam promovente Saxone Friderico, eius ecclesiae choriepiscopo, viro strenuo et catholico. Quod quantumvis Gebhardus antevertere contenderet, adducto in hoc milite Westphalico, capitulum tamen, evocatis ordinibus patriae Coloniam, de ipsorum pr[a]escitu sategit, ut Gebhardus intentione sua frustratus fuerit. Tria nihilominus oppida Rhenana, Bonnam nimirum, Berckam et Urdingam cum firmo munivisset presidio, cui fratrem prefecerat Carolum, ipse in Westphalicas, quae ditionis sunt Coloniensis archiepiscopi, partes fuga simili abitu recessit easque et Bonnam pr[a]esertim pro virili tueri conatus est, nixus quorundam et principum et comitum, quibuscum foedus percusserat, fide, quam postea tamen minime prestiterunt. Ast pontifex Romanus Gregorius, de hi(i)s omnibus edoctus, Gebhardum, misso ad hoc nuntio Joanne Francisco, episcopo Vercellensi, e vestigio loco movit unacum capitularibus quibusdam illi adherentibus, capituloque potestatem fecit alium, quem idoneum existimarent, eligendum.

Electus proinde in locum Gebhardi Ernestus Bavarus, qui iam tunc episcopus Leodiensis atque Frisingensis etc. summo conatui magna omnium expectatione patriam bello vehementer afflictam restituere enixus est. Verum id frustra fuit, Newenario tum suo tum Gebhardi nomine eandem variis incursionibus opprimente; quibus subsidio venerat Joannes Casimirus, palatinus Rheni. At vero Ernestus Bonnam oppidum post expugnata castra Godesbergam et Poppelstorfium 21 deditione, Urdingam astu, Westphaliam quoque, iuvantibus se eius patriae nobilibus, armis recepit 22 , palatino nulla re memorabili patrata domum se recipiente, fugato insuper Gebhardo. Qui inde ad Hollandiae status regi suo Philippo sub Angliae reginae Elizabethae patrocinio rebelles confugit, Utricae primum, mox Delphis commoratus. Ubi dum delitescit, Newenarius Novesium proditione capit ac diripit. Quod oppidum valido presidio firmatum ultra anni spatium gubernatore Cluitio in sua detinuit potestate, ex eodem totam ditionem Coloniensem Rhenanam excursionibus, rapinis, caedibus ac incendiis plurimum infestans. Ernestus proinde Hyspaniae regem Philippum, cognatum suum, pro auxilio implorat. Is quoniam et sua intererat, ne Gebhardi iam suis rebellibus confoederati vires crescerent, Alexandro Parmensi, sui exercitus in Belgio imperatori, mandat, Ernesto ut militet pro recuperatione Novesii ac Berckae.

Qui mense iulio anni 1586 eo cum valido exercitu et multo apparato bellico profectus continua ad unius diei spacium triginta duarum magnarum bombardarum eiaculatione oppidum quatiendo ipsum altera divi Jacobi apostoli die24 vi capit, iugulatis presidiariis omnibus eorumque prefecto Cluitio laqueo enecato et fortuito igne {quo totum oppidum deformatum} cremato25. Supererat sola Bercka, quae fame expugnari posse visa fuit, paucis in castella circum dispositis militibus, qui presidiarios exitu prohiberent 26 . Cuius successus 27 rei cum universos ingens occuparet desiderium et iam Gebhardus procul in Hollandia existens rerum pariter et consiliorum omnium inops crederetur, Martinus Schenckius, homo audax, ingenio simul et manu promptus, rebellibus regia militans, cum ipsius Gebhardi, tum Angliae reginae - ut aiebat - mandato magnis itineribus Bonnam ex improviso noctu veniens eandem summo mane postridie divi Thomae apostoli28 miro astu et inaudita vafricie, nemine tale facinus suspicante, capit ac diripit civesque et clerum[,] pro sua quemque persona magna mulctat pecunia[,] efferus ipsius ac pannosus miles, quem secum ad duo milia ex variis presidiis desumptum opimae predae - ut accidit - iniecta spe adduxerat. Nemini attamen mortem, preter quam quos in armis comperit, inferri passus est, uno Franciscano, cui Petro nomen erat, excepto, quem in sacrario aedis suae mactaverat29, miles Anglicus.

Schenckius, potito presidioque munito oppido, incolas omnes, quos prius per capita famelicus depredaverat miles, non absque mulcta pecuniaria, quam alii taleam, alii lytrum dicere malunt, ipse universaliter per classes gravissima30 iam iterum mulctat pecunia, consiliarios quidem principis Bonnae repertos octo milibus daleris imperii, consulatum unacum civibus duodecim, iudeos31 vero quatuor milibus daleris communibus. Quam pecuniam presertim civium quotam non nisi per carceres, ergastula et compedes ipsorum, etiam proconsulum extorquere potuit neque enim supererat, unde illam dependerent. Hac tamen spe illusit multis, quod persoluta hac pecunia cuivis quo voluisset migrandi concessurus esset potestatem, cui promissioni postea minime respondit. Numerata ei quidem, quae quemque concernebat, quota, nihilominus in oppido detinebantur plerique, quo non deessent, qui operas prestarent insultantibusque sibi militibus ministrarent, suarum annonae ac rerum perditioni oculati miserique testes. Nec cessabat interim a conviciis32, calumniis ac verberibus insolens miles nullaque de causa, quos voluisset, et vinculis et ergastulis coercebat. Ceterum quod ecclesiam collegiatam Bonnensem concernit, cum nemo illi succurrere militemque inde rapacem avertere posset, tota fuit omnibus rebus suis nefario sacrilegio spoliata, ita quidem, ut in ea ex omnibus preciosis magno numero vestibus, calicibus, ciboriis, aul[a]eis reliquoque aureo, argenteo, serico, laneo lineoque ornatu ne ad unius quidem unguis latitudinem pars aliqua in eadem relicta fuerit. Ut interim de altarium reliquiarumque profanatione haud citra defoedationem turpissimam, de archivi sigillorumque direptione, organorum ac vitrearum fenestrarum destructione, curtium insuper diversarum incendiis nihil addam amplius. H(i)is omnibus accedit et hoc sacrilegium termaximum, quod Gebhardus eidem ecclesiae per fratrem Carolum paulo ante intulit, dum quatuor ingentis pretii divorum Cassii, Florentii, Mallusii ac Helenae thecas ex solido partim auro, puro partim argento partimque ex cupro inaurato, admirando artificio fabricatas magnique pretii gemmis et lapidibus aliisque clenodiis exornatas in suam redegit potestatem indeque monetam33 pro suorum tunc militum stipendio persolvendo excudit, proiectis reliquiis omnibus. Quam summam iacturam factumque impium quis nobis satis aestimare aut deplorare poterit? Enimvero existimo, hanc totam ecclesiae personarumque eiusdem calamitatem et cladem excedere valorem centum milium dalerorum communium. Qua extrema calamitate minime attenta quantumvis de ea deque omnium nostrum deplorata fortuna sufficienter edoctus esset Schenckius, sex mille nihilo secius imperiales daleros a capitulo exigere non est veritus, quam summam postea attamen ad quatuor mille daleros communes moderatus est eamque nisi infra definitum tempus unius mensis persolveremus, carceres, compedes, incendia, mortes denique minabatur non hi(i)s tantum, qui suo iussu Bonnae detinebamur, sed aliis etiam ubicumque forsan extra deprehensis. Quas angustias et discrimina cum decano nostro Jacobo Campio34, iurisconsulto ac Ernesti vicecancellario, et confratribus Coloniam per litteras enuntiassemus, omnes, prout par erat, perculsi fuerunt, libenter et nos periculo exemptos et ecclesiae rebus consultum cupientes. Quoniam vero iam ante Schenckium et suos mille ducentisque imperii daleris sibi placabiliorem reddere studuissent, quos aliunde mutuo accepissent et alioquin ecclesiam haud exiguo 35 aere alieno pregravatam constaret, difficultas omnis versabatur in conquirenda tanta pecunia nec illa ulla ratione infra tam breve tempus congeri potuit. Interea Schenckius, extructo propugnaculo in ulteriori Rheni ripa e regione oppidi Bonnensis et presidio firmato rebusque aliis - prout voluit - dispositis, relicto Ottone Gansio a Potlitz locumtenente, in Germaniam abiit. Unde mox et militem auctarium ac commeatum et belli requisita secundo Rheno remisit, ipse in Belgium revertens. Abiens porro imperatam capitulo quatuor milium dalerorum mulctam per schedulas {hanc summam etiam longe excedentes} manu sua subscriptas in prefectos et capitaneos suos, quos Bonnae relinquebat, partitus...

Erscheint lt. Verlag 15.2.2024
Sprache deutsch
Themenwelt Geisteswissenschaften Geschichte Regional- / Ländergeschichte
ISBN-10 3-7583-3307-5 / 3758333075
ISBN-13 978-3-7583-3307-1 / 9783758333071
Haben Sie eine Frage zum Produkt?
EPUBEPUB (Wasserzeichen)
Größe: 4,2 MB

DRM: Digitales Wasserzeichen
Dieses eBook enthält ein digitales Wasser­zeichen und ist damit für Sie persona­lisiert. Bei einer missbräuch­lichen Weiter­gabe des eBooks an Dritte ist eine Rück­ver­folgung an die Quelle möglich.

Dateiformat: EPUB (Electronic Publication)
EPUB ist ein offener Standard für eBooks und eignet sich besonders zur Darstellung von Belle­tristik und Sach­büchern. Der Fließ­text wird dynamisch an die Display- und Schrift­größe ange­passt. Auch für mobile Lese­geräte ist EPUB daher gut geeignet.

Systemvoraussetzungen:
PC/Mac: Mit einem PC oder Mac können Sie dieses eBook lesen. Sie benötigen dafür die kostenlose Software Adobe Digital Editions.
eReader: Dieses eBook kann mit (fast) allen eBook-Readern gelesen werden. Mit dem amazon-Kindle ist es aber nicht kompatibel.
Smartphone/Tablet: Egal ob Apple oder Android, dieses eBook können Sie lesen. Sie benötigen dafür eine kostenlose App.
Geräteliste und zusätzliche Hinweise

Buying eBooks from abroad
For tax law reasons we can sell eBooks just within Germany and Switzerland. Regrettably we cannot fulfill eBook-orders from other countries.

Mehr entdecken
aus dem Bereich
Geschichte, Positionen, Perspektiven

von Muriel Asseburg; Jan Busse

eBook Download (2023)
C.H.Beck (Verlag)
8,99
Geschichte, Positionen, Perspektiven

von Muriel Asseburg; Jan Busse

eBook Download (2023)
C.H.Beck (Verlag)
8,99