De electione humana / Von der menschlichen Wahl. Lateinisch/Deutsch. [Great Papers Philosophie] (eBook)
127 Seiten
Reclam Verlag
978-3-15-962240-8 (ISBN)
Andreas Speer, geb. 1957, ist Professor der Philosophie an der Universität zu Köln und Direktor des Thomas-Instituts.
Andreas Speer, geb. 1957, ist Professor der Philosophie an der Universität zu Köln und Direktor des Thomas-Instituts.
[6]Quaestiones disputatae de malo
Quaestio Sexta: De electione humana
Quaestio est de electione humana. Et primo quaeritur, utrum homo habeat liberam electionem suorum actuum, aut ex necessitate eligat. Et videtur quod non libere, sed ex necessitate eligat.
-
Dicitur enim Ier. X: non est hominis via eius, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos. Sed illud respectu cuius homo habet libertatem, eius est, quasi in ipsius dominio constitutum. Ergo videtur quod homo suarum viarum et suorum actuum liberam electionem non habeat.
-
Sed dicebat, quod hoc refertur ad executionem electionum, quae interdum non sunt in hominis potestate. – Sed contra est, quod Apostolus dicit ad Ro. IX: non est volentis, scilicet velle, neque currentis, scilicet currere; sed miserentis Dei. Sed sicut currere pertinet ad exteriorem executionem actuum, ita velle ad interiorem electionem. Ergo etiam interiores electiones non sunt in hominis potestate, sed sunt homini ex Deo.
-
Sed dicebat, quod homo ad eligendum movetur quodam interiori instinctu, scilicet ab ipso Deo, et [8]immobiliter; non tamen hoc repugnat libertati. – Sed contra est, quod cum omne animal moveat seipsum per appetitum, alia tamen animalia ab homine non habent liberam electionem, quia eorum appetitus a quodam exteriori movente movetur, scilicet ex virtute corporis caelestis, vel ex actione alicuius alterius corporis. Si igitur voluntas hominis immobiliter movetur a Deo, sequitur quod homo non habeat liberam electionem suorum actuum.
-
Praeterea. Violentum est cuius principium est extra, nil conferente vim passo. Si igitur voluntate electionis principium sit ab extra, scilicet Deus, videtur quod voluntas per violentiam et ex necessitate moveatur. Non ergo habet liberam electionem suorum actuum.
-
Praeterea. Impossibile est voluntatem hominis discordare a voluntate Dei; quia sicut Augustinus dicit in Encheridion, aut homo facit quod vult Deus, aut Deus de eo suam voluntatem implet. Sed voluntas Dei est immutabilis, ergo et voluntas hominis. Omnes ergo humanae electiones ex immobili electione procedunt.
-
Praeterea. Nullius potentiae actus potest esse nisi in suum obiectum; sicut visus actio non potest esse nisi circa visibile. Sed obiectum voluntatis est bonum, ergo voluntas non potest velle nisi bonum. Ex necessitate ergo [10]vult bonum et non habet liberam electionem boni vel mali.
-
Praeterea. Omnis potentia ad quam comparatur suum obiectum ut movens ad mobile, est potentia passiva, et suum operari est pati; sicut sensibile movet sensum; unde sensus est potentia passiva, et sentire est quoddam pati. Sed obiectum voluntatis comparatur ad voluntatem ut movens ad mobile: dicit enim Philosophus III De anima et IX Metaphisice, quod appetibile est movens non motum, appetitus autem movens motum. Ergo voluntas est potentia passiva, et velle est pati. Sed omnis potentia passiva ex necessitate movetur a suo activo, si sit sufficiens. Ergo videtur quod voluntas de necessitate moveatur ab appetibili, non ergo est liberum homini velle vel non velle.
-
Sed dicebat, quod voluntas habet necessitatem respectu finis ultimi, quia omnis homo ex necessitate vult esse beatus, non autem respectu eorum quae sunt ad finem. – Sed contra. Sicut finis est obiectum voluntatis, ita et id quod est ad finem; quia utrumque habet rationem boni. Si igitur voluntas ex necessitate movetur in finem, videtur etiam quod ex necessitate moveatur in id quod est ad finem.
-
Praeterea. Ubi est idem motivum et idem mobile, est et idem modus movendi. Sed cum aliquis vult finem et ea [12]quae sunt ad finem, idem est quod movetur, scilicet voluntas, et idem est movens: quia ea quae sunt ad finem non vult aliquis, nisi in quantum vult finem. Ergo est idem modus movendi, ut scilicet sicut aliquis ex necessitate vult finem ultimum, ita ex necessitate vult ea quae sunt ad finem.
-
Praeterea. Sicut intellectus est potentia separata a materia, ita et voluntas. Sed intellectus ex necessitate movetur a suo obiecto: cogitur enim homo ex necessitate assentire alicui veritati per violentiam rationis. Ergo eadem ratione et voluntas necessario movetur a suo obiecto.
-
Praeterea. Dispositio primi moventis relinquitur in omnibus sequentibus, quia omnia secunda moventia movent in quantum sunt mota a primo movente. Sed in ordine motuum voluntariorum primum movens est appetibile apprehensum. Cum igitur apprehensio appetibilis necessitatem patiatur, si per demonstrationem probetur aliquid esse bonum, videtur quod necessitas derivetur ad omnes motus sequentes; et ita voluntas non libere, sed ex necessitate movetur ad volendum.
-
Praeterea. Res magis est motiva quam intentio. Sed secundum Philosophum in VI Metaphisice bonum est in rebus, verum autem in mente; et sic bonum est res, verum autem intentio; ergo magis habet rationem motivi bonum quam verum. Sed verum ex necessitate movet [14]intellectum, ut dictum est. Ergo bonum ex necessitate movet voluntatem.
-
Praeterea. Dilectio, quae pertinet ad voluntatem, est vehementior motus quam cognitio, quae pertinet ad intellectum: quia cognitio assimilat, sed dilectio transformat, ut videtur per Dionisium IV cap. De divinis nominibus; ergo voluntas est magis mobilis quam intellectus. Si ergo intellectus ex necessitate movetur, videtur quod multo magis voluntas.
-
Sed dicebat, quod actio intellectus est secundum motum ad animam, actus autem voluntatis est secundum motum ab anima; et sic intellectus habet magis rationem passivi, voluntas autem magis rationem activi: unde non necessitate patitur a suo obiecto. – Sed contra. Assentire pertinet ad intellectum sicut consentire ad voluntatem. Sed assentire significat motum in rem cui assentitur, sicut et consentire in rem cui consentitur. Ergo non magis est motus voluntatis ab anima quam motus intellectus.
-
Praeterea. Si voluntas respectu ad aliqua volita non ex necessitate moveatur, necesse est dicere, quod se habeat ad opposita: quia quod non necesse est esse, possibile est non esse; sed omne quod est in potentia ad opposita, non reducitur in actum alicuius eorum nisi per [16]aliquod ens actu, quod facit illud quod erat in potentia esse in actu; quod autem facit aliquid esse actu, dicimus esse causam eius. Oportebit ergo, si voluntas aliquid determinate vult, quod sit aliqua causa quae faciat ipsam hoc velle. Causa autem posita necesse est effectum poni, ut Avicenna probat: quia si causa posita adhuc est possibile effectum non esse, indigebit adhuc alio reducente de potentia in actum, et sic primum non erat sufficiens causa. Ergo voluntas ex necessitate movetur ad aliquid volendum.
-
Praeterea. Nulla virtus se habens ad contraria est activa, quia omnis virtus activa potest agere id cuius est activa; possibili autem posito non sequitur impossibile: sequeretur autem duo opposita esse simul, quod est impossibile. Sed voluntas est potentia activa. Ergo non se habet ad opposita, sed de necessitate determinatur ad unum.
-
Praeterea. Voluntas aliquando incipit eligere cum prius non eligeret; aut igitur transmutatur a dispositione in qua prius erat, aut non. Si non, sequitur quod sicut prius non eligebat, ita nec modo; et sic non eligens eligeret, quod est impossibile. Si autem mutatur eius dispositio, necesse est quod ab aliquo sit mutata, quia omne quod movetur ab alio movetur. Movens autem imponit [18]necessitatem mobili, alias non sufficienter moveret ipsum. Ergo voluntas ex necessitate movetur.
-
Sed dicebat, quod rationes istae concludunt de potentia naturali, quae est in materia, non autem de potentia immateriali, quae est voluntas. – Sed contra. Principium totius humanae cognitionis est sensus; nihil ergo potest cognosci ab homine nisi secundum quod cadit sub sensu vel ipsum vel effectus eius. Sed ipsa virtus se habens ad opposita non cadit sub sensu, in effectibus autem eius qui sub sensu cadunt, non inveniuntur duo actus contrarii simul existere; sed semper videmus quod determinate unum procedit in actu. Ergo non possumus iudicare esse in homine aliquam activam potentiam ad opposita se habentem.
-
Praeterea. Cum potentia dicatur ad actum, sicut se habet actus ad actum, ita se habet potentia ad potentiam. Sed duo actus oppositi non possunt esse simul. Ergo nec potest esse una potentia ad duo opposita.
-
Praeterea. Secundum Augustinum in I De Trinitate, nihil est sibi ipsi causa ut sit, ergo pari ratione nihil est sibi ipsi causa ut moveatur; voluntas ergo non movet seipsam; sed necesse est quod ab aliquo moveatur, quia [20]incipit agere postquam prius non egerat, et omne tale aliquo modo movetur; unde et de Deo dicimus quod non incipit velle postquam noluerat, propter eius immobilitatem. Ergo necesse est quod voluntas ab alio moveatur. Sed quod ab alio movetur, necessitatem ab alio patitur. Ergo voluntas necessario vult et non libere.
-
Praeterea. Omne multiforme reducitur ad aliquod uniforme; sed motus humani sunt varii et multiformes, ergo reducuntur in motum ›uniformem, qui est motus caeli‹, sicut in causam. Sed quod causatur ex motu caeli, ex necessitate provenit, quia causa naturalis ex necessitate producit effectum suum nisi sit aliquid impediens, motum autem caelestis corporis non potest aliquid impedire quin consequatur suum effectum, quia oporteret quod etiam aliquid illius impedientis reduceretur in aliquod principium caeleste sicut in causam. Ergo videtur quod motus humani ex necessitate proveniant, et non ex libera electione.
-
Praeterea....
Erscheint lt. Verlag | 6.9.2024 |
---|---|
Reihe/Serie | Great Papers Philosophie | Reclams Universal-Bibliothek |
Übersetzer | Andreas Speer |
Verlagsort | Ditzingen |
Sprache | deutsch |
Themenwelt | Geisteswissenschaften ► Philosophie ► Geschichte der Philosophie |
Geisteswissenschaften ► Philosophie ► Philosophie des Mittelalters | |
Schlagworte | Almosenlehre • Analyse • Anthropologie • Bücher Philosophie • Christentum • Erläuterung • Ethik • ethik texte • Ethik-Unterricht • Eucharistie • gelb • gelbe bücher • great papers • Harmonielehre • Heiliger • Ideenlehre • Kirche • Kirchenlehrer • Klassenlektüre • Lektüre • Liturgie • Mediavistik • Mediävistik • Metaphysik • Mittelalter • Neuplatonismus • Neuscholastik • Neuthomismus • Onthologie • Ordo • Philosophie • philosophie oberstufe • philosophie texte • Philosophie-Unterricht • philosophische Bücher • Platonismus • Reclam Hefte • Reclams Universal Bibliothek • Religion • Scholastik • Schullektüre • Textanalyse • Theologie |
ISBN-10 | 3-15-962240-1 / 3159622401 |
ISBN-13 | 978-3-15-962240-8 / 9783159622408 |
Haben Sie eine Frage zum Produkt? |
Größe: 816 KB
DRM: Digitales Wasserzeichen
Dieses eBook enthält ein digitales Wasserzeichen und ist damit für Sie personalisiert. Bei einer missbräuchlichen Weitergabe des eBooks an Dritte ist eine Rückverfolgung an die Quelle möglich.
Dateiformat: EPUB (Electronic Publication)
EPUB ist ein offener Standard für eBooks und eignet sich besonders zur Darstellung von Belletristik und Sachbüchern. Der Fließtext wird dynamisch an die Display- und Schriftgröße angepasst. Auch für mobile Lesegeräte ist EPUB daher gut geeignet.
Systemvoraussetzungen:
PC/Mac: Mit einem PC oder Mac können Sie dieses eBook lesen. Sie benötigen dafür die kostenlose Software Adobe Digital Editions.
eReader: Dieses eBook kann mit (fast) allen eBook-Readern gelesen werden. Mit dem amazon-Kindle ist es aber nicht kompatibel.
Smartphone/Tablet: Egal ob Apple oder Android, dieses eBook können Sie lesen. Sie benötigen dafür eine kostenlose App.
Geräteliste und zusätzliche Hinweise
Buying eBooks from abroad
For tax law reasons we can sell eBooks just within Germany and Switzerland. Regrettably we cannot fulfill eBook-orders from other countries.
aus dem Bereich